- PACTOLUS
- PACTOLUShodie Sarabat, ex tabulis recentiorib.Lydiae fluv. ex monte Tmolo nascens, et per Sardianum agrum in Hermum influens, qui et Chrysorrhoas, ab eo quod aureas secum trahat arenulas, ex quo Midas in eo se lavisset. Plut in Pactolo: Πακτωλὸς ποταμός ἐςτι τῆς Λυδίας, ἐκαλεῖτο δὲ πρότερον Χρυσοῤῥόας. Scholiastes Apollonii: Ο῾ νῦν Χρυσοῤῥόας λέγεται. Plin. l. 5. c. 29. Et ex eoprofluente Pactolô, eôdemque Chrysorrhoâ. Et ex eo Solin. c. 43. Quem auratô fluore inclyxtum aliter Chrysorrhoan vocant. Virg. Aen. l. 10. v. 142.—— Pactolusque irrigat auro.Ovid. Met. l. 11. v. 87.Pactolumque Petit, quamvis non aureus illôTempore. ——— ———Lucan. l. 3. v. 210.Passaque ab auriferis tellus exire metallisPactolon, quâ culra secat non vilior Hermus.Silius l. 1. v. 234.Hic certant, Pactole, tibi Duriusque, Tagusque.Iuvenalis Sat. 14. v. 299.Sed cuius votis modo non suffecerat aurum,Quod Tagus, et rutilâ volvit Pactolus arenâ.Claudian.Dives pactolus rutilas despumat arenas.Lycophron in Cassandra: Χρυσοεργὰ Πακτωλοῦ ποτά. Dionysius Periegetes,——— Τόθεν Πακτωλὸς ὁδεύων,Χρυσὸν ὁμοῦ δίνησιν ἐφελκόμενος κελαρύζει.Max. Tyrius Dissert. 34. Χορηγοῦσι δὲ καὶ οἱ ποταμοὶ τῆς βασιλέων ἡδοναῖς, Πακτωλὸς χρυσὸν, Νεῖλος πυρὸν, Χοάσπης ὕδωρ. Strabo l. 13. dathuic fluvio χρυσῆ σμῆγμα πολὸ, multa auri ramenta. Eadem habent Dio Prusaeensis Orat. 78. et Philostratus l. 6. de Vita Apollonii Tyanaei, c. 16. Herodot. quoque et Athen. uterque, dant illi χρυσοῦν σμῆγμα. Aurea vere Apollonii similitudo est l. 4. quae et huc spectat:Η῍ ὅτε καλὰ νάοντος ἐπ᾿ ὕφεσι ΠακτωλοῖοΚύκνοι κινήσωσιν ἑὸν μέλος, ἀμφὶ δὲ λειμὼνΕ῾ρσήεις βρέμεται ποταμοῖο τε καλὰ ῥέεθρα.Nonnus Bassaricaen, l. 41.Οὐ τότε Σάρδιες ἦσαν, ὅπη Πακτωλίδος ὄχθηςΧρυσὸν ἐρευγομένης ἀμαρύςςεται ὄλβιος ἰλύς.Ab eodem Nonno l. 21. celebratur ὄλβος Πακτωλίδος ὄχθης. Idem l. 10.Πακτωλὸς κελάρυζε χέων χρυσοσπόρον ὕδωρ.Et librô proximô:Α᾿ςτράπτει ῥόος οὗτος ἐρευθιόωντι μετάλλῳ.Denique ab eodem alibi χρυσαυγὴς et βαθύπλουτος appellatur. Sophocles. quoque in Philoctete, Εὔχρυσον, eum dixit, Claudian. l. 1. in Ruffin. v. 102.——— Non stagna rubentisArea Pactoli. ———Varro in Lege Moeniâ, dat illi aureas undas. Auctor Thebaidos. opulenta vada, Idem Varro in Hecatombe, citante Noniô: Ladon fluens sub Sardibus Flumen tulit aureaum later. quin et Tibull. κατ᾿ ἐξοχὴν, l. 3. El. 3. v. 29.——— Lydius aurifer amnis.Et Propert. l. 1. el. 6. v. 32.Lydia Pactoli tingit alata liquor.Horatius proverbialiter in Epod. Od. 15. v. 19.Sis pecore, et multâ dives tellure licebit,Tibique Pactolus fluat. ———Vide Midas. Nic. Lloydius. Addo, quod Chrysorrhoam dictum esse hunc fluvium vult Saltuas. propter alium Lydiae amnem vicinum Χρυσαόραν, qui Mastaura Lydiae oppidum interfluit. Steph. ποταμὸς διὰ μέσης τῆς πόλεως ῥεῖ Χρυσαίρας λεγόμενος. Sic enim facile fierl potuit, ut fluvii vicini nomen inter se miscerent, sicque appellatus sit Pactolus, propter aureas arenas, ex vicinitate nominis Χρυσορόας. Vide eum ad Solin. p. 837.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.